domingo, 11 de septiembre de 2011

De Schola Aestiva recensenda, quae Cisternae fuit: quid primo eius die factum sit?

De Schola Aestiva ergo Cisternae nuper celebrata nunc temporis quicquam est narrandum! Quid enim primo eius die factum fuerit commentari iuvat: qui dies Martis nempe 23 mensis Augusti fuit. Sed antequam narrandi initium facio illud in antecessu dicendum credo, me narratorem omnia quae in sinu Scholae fuerunt acta variis de causis non participavisse, unde exoritur ut commentarii non tam pleni nec universi evasuri videantur...

Franciscus Torralba acroasim habens suam
Quoquo est modo, initium facio narrandi: oportet enim sciatis, lectores dulcissimi, tramen illud ferriviarium notissimum viis angustioribus solito quod iter facere solet, e Legione exiens Cisternam fere hora decima matutina pervenit, quo vectus illam totam septimanam iter destinavi faciendum meum: liceat mihi, hunc in narrationis locum aggressus, nonnulla de tramine illo verba facere, quia valde est mirandum quomodo qua rationeque instrumentum tale communicationis, maximo in discrimine mortis necisque aliquando versatum,  nova atque utilissima usurpatoribus ita attulerit auxilia peregrinandi, ut hodierno die itinera pulcherrima, citissima cum non sint, eius ope facere possis.

Primum ergo cum advenio Cisternam, pedes rego meos ad sedem Instituti Biblici, ubi coniectura Iesum illum Garcia Recio lectiones biblicas intium explicandi facturum habeo. Neque fallor! Intrans ergo oecum praesidem video de libro Genesi introducendo loquentem, splendidissime quidem... Doleo quod machinula mea nondum adhibita imagines de ea acroase exceperim nullas! 

Media in schola Latina imagines quasdam commentantes

Et nulla mora interposita iam scholae Latinae eaeque vivae mihi fuerunt agitandae! Aliud ergo intro conclave, iam ab aliquot occupatum amentibus eis illa amentia captis ut me ductore Latinam vellent exercere linguam, eam usurpare, eam vivam (quod nefas!) adhibere! At ubinam gentium eum qui Latinam aliquando fuisse linguam credat invenire possis? O amentiae culmen! O sacrilegium permagnum! Nimirum deos omnes deasque universas pessima ad eos Latine loqui volentes ominatos omina!

At, en aspice!: paulatim paulatim sensim sine sensu sunt qui nonnulla proferre valeant, nec tam male, nonnullis autem commissis mendis! Videas videas ergo, an revera in recto sint qui linguam esse Latinam credant...

Post scholas caupona est petenda: Hispani ergo sumus omnes! Ex qua recta ad thermopolium aggredimur -credo me nos Hispanos esse iam dixisse- ubi convivium suavissimum iucundissimum amoenissimum una celebravimus.

Vesperi cum iam simus, novas commentandas, quae fuerunt,  lectiones habeo: hora enim sexta postmeridiana coram frequente circumstantium corona Franciscus ille Torralba, professor philosophiae in Universitate c. n. Raimundus Lullius egregius qui est, acroasim optimam de silentio necnon vita contemplativa, quam Aristoteles ille nominavit, quantum ad vitam degendam beatam humanioremque valeant, habuit.

Qua peracta oratione sodalibusque valedictis iter Legionem faciendum mihi regredienti curandum fuit.

Hactenus hodie. Crastino die nova de diebus peractis illis narrandum est.

No hay comentarios:

Publicar un comentario