lunes, 5 de septiembre de 2011

De Aestiva Schola iam peracta

Ecce Scholae participes nonnulli primo die in atrio stantes 
Scholae iam fuerunt! Neque infauste immo luculentissime eae ad finem progressae sunt! 

Quas aestivas scholas, secunda occasione iam constitutae cum fuerint,  plus quam centum participavisse homines constat. 

  
Petrus Blanco apud bibliothecam de origine scribendi artis disserens


De argumento his diebus montaneis iis in terribus tractato, quid dicendum? Fuerunt enim qui sessionibus biblicis interfuerint, quarum maximam partem illas a Iesu García Recio de libro Genesi explanando commentandoque habitas frequentissimas exoptatissimas celebratissimas evasisse crederes. Alii autem fuere qui linguis nonnullis ediscendis tum pueruli cum aetate provectiores, maiorem dederint curam, Graecae nempe aut Latinae, Accadicae, Aegyptiae Hebraicaeve aut nonnullis aliis, splendisissime quidem. Adde etiam illud, ut ii non defuerint qui ad historiam rationesque artis scribendi atque rem mathematicam apud antiquos cognoscendam animum appulerint suum, vide denique quos catervatim acroases a doctissimis professoribus habitas auscultavisse repertos esse.

Anna Maria Perez de re mathematica apud Aegyptiam et Mesopotamiam gentes explicat






At nullo credatis modo nos quasi curatores meros doctrinae scientiaeque tantummodo evasos esse! Occasiones enim fuere quoque ad sodalium consuetudinem serendam firmandam roborandam, quarum convivia una celebrata atque excursiones ad vias Romanas reperiendas lustrandasque necnon saltationes illas orbiculares quas iucundissimo gratissimoque animo fecimus imprimis computandas credimus.

Quibus de factis rebus cum adumbrationem quamdam hodie tantum afferre velimus, progredientibus singulis diebus describere singula destinabimus facta, tali autem pacto ut non solum verbis sed imaginibus pelliculisque quoque adhibitis dilucidiorem praebere quorumcumque imaginem valeamus, quod in votis est...!

No hay comentarios:

Publicar un comentario