jueves, 11 de agosto de 2011

De Aestiva Schola Instituti Biblici Cisternae ineunda



Salvete omnes!

Iuvat enim vobis universis illud nuntiare, septimana ea a die Martis 23 usque ad diem 30 huius mensis Scholas Aestivas ad Institutum Biblicum et Orientale Legionense, quas secunda in occasione iam celebrandas habebimus, suum habituras initium.

Quae Scholae Cisternae, pulcherrimum quod est montaneum oppidulum Legionense, varias in partes cum sint divisae, quarum nonnullaeque ad Latinam linguam usurpandam exercendam adhibendam adamandam, vobis omnibus quibus cordi Latinum est, maxime commendandae creduntur.

Venite ergo, Latinae adamatores quilibet linguae, atque scholas liberrimo animo participate! Numquid talibus talem operam dantibus hominibus operae pretii non sit?

Valete!


Tríptico Escuela Verano Cistierna
Boletín de inscripción
Horario Escuela de Verano
Alojamientos en Cistierna

No hay comentarios:

Publicar un comentario